- METAPONTUM
- METAPONTUMItaliae oppid. in sinu Tarentino, a Pyliis, qui Nestore duce a Troia navigaverunt, conditum; adeo terrae proventu felix, ut eâ gratiâ auream aestatem Apollini Delphico aliquando donum obtulerint. Mela l. 2. c. 4. et Strabo l. 6. Idem habet Scholiastes Dionysii in hos versus.Τοὺς δὲ μεθ᾿ ἑξείγης Μεταπόντιοι, ἐτγύθι δὲ σφῶνΙ῾μερτὸν πτολίεθρον ἐϋςτεφάνοιο Κρότωνος.Accedunt nummi, spicâ, in Cereris honorem; signari soliti. Cum Inscr. ΜΕΤΑΠΟΝΤΙ'ΩΝ. Ptol. et Strab. Metaponitum. A Metabo Heroe dictum scribit Steph. Sisyphi filio, quem barbari Metapontum vocant. Torre di mare Leandro. Pelicore Gabrieli Barrio. Thebesaze vero castellum hôc locô nunc esse scribit Niger. Vibo aliquando vocata fuit, ut Solinus c. 8. auctor est. Sic quoque eam nominat Caesar l. 3. Bell. Civ. c. 89. Σίρις olim etiam dicebatur, teste Eustathiô. Baudrando urbs fuit Lucaniae, ad ostia fluv. Casuenti, in ora sinus Tarcentini, in Messapiae confinio, a Samnitibus eversa, nunc castrum tenue. Torre di Mare, in Basilicata, 20. mill. pass. a Tarento in Occasum, 12. ab Heracleae ruinis in Septentrionem, 14. a Castellaneta in Meridiem Leand. Albert. Vide quoque Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magne Graeciae urbibus agens, locum Iustini addit l. 20. c. 2. Metapontini in templo Minervae ferramenta, quibus Epeus, a quo conditi sunt, Equum Troianum fabricavit, ostentant: et horum agro Lucaniam finiri, docet ex Plinio l. 3. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.